CRUDARUM Carmum esus

CRUDARUM Carmum esus
CRUDARUM Carmum esus
Graece Ω᾿μοφαγία, apud veteres Idololatras in usu. Maimonides ad interdictum de membro animalis vivemis non comedendo inter alia, Reges Gentium eô saeculô ita facere solitos, idololatrioe causâ, scilicet abscidisse animali membrum aliquod, illudque comedisse, scribit More Nebochim, Part. 3. c. 48. Certe de Bacchanalibus Clemens, Protrepticô, Bacchi orgiis celebrare Dionysium Maetiolem, crudarum carnium esu sacram insaniam agentes; et caesarum carnium divulsionem peragere, coronatos serpentibus. Et de Crudivoris illis festis Arnob. contra Gentes, l. 5. Caprorum reclamantium viscera cruentatis oribus dissipatis. Atque hinc Bacchus Ω᾿μάδιος, h. e. crudis gaudens, cui in Chio sacrificâsse, hominem membratim discerpentes, apud Porphytium legimus, de Abstin. l. 3. §. 55. ubi idem in Tenedo obtinuisse, addit. Cuiusmodi ἀνθρωποφαγίαν Stoica quoque Chrysippi disciplina docuit, teste Sextô Empiricô, Pyrrh. Hypot. l. 3. c. 25.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”